

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 38: Versus 3
Obsecro, Domine.Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quae in tempore malorum potest recordari bonorum.Obsecro, Domine.Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid praestare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitae.Et quod bonum.Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quae ille clauserat, aperuit, serpentem aeneum quem in Gabaon Judaei adorabant comminuit, et in ventum sparsit.Et flevit.Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.